Vie de Sainte Geneviève éditée par Ravisius


 

L’imprimeur RAVISIUS a publié cet ouvrage en 1521 à PARIS
Cette vie de Sainte Geneviève est extraite du Sanctoral de Simon de Colines.
Ravisius, Johannes (Ed.) De memorabilibus et claris mulieribus: aliquot diversorum scriptorum opera. – Paris: Simon de Colines, 1521. – 219 [recte: 221] Bl. , [4] S. (Zwischen Bl. 176 und 177 sind zwei ungezählte Blätter mit gesondertem Text eingeschoben.) – Satzspiegel 24,2 x 14,2 cm; je 8 Bl. als ein Bogen signiert. – Signatur: Sch 051/211
Source: Université de Manheim

TEXTE LATIN

DE SANCTA GENOVEFA, VIRGINE GALlica, Parrhisienslum patrona.

[folio 1/page 216] ETsi certum diem nativitatis beatae Genoufae virginis ignoramus: tamen conicimus ex historijs veterum, quia tempore imperatorum Honorij videlicet imperantis in occidente, et Theodosij minoris in oriente: in Nanethodorensi pago (ubi pater eius nomine Senerus et mater eius Gerontia agebant) felicissimae nativitatis diem assecu ta est. Nec multo post a sancto Germano antistite Antissiodorense proficiscente in maiorem Britanniam, Dei beneficio patefactum est multis: quia Christo inviolato et corpore et animo perpetuum exhibitura esset famulatum. Mansit vero illic usque ad tempus Valentiniani: sub quo Romano imperio in finibus Galliae terminus constitutus est: Francis Dinastiam vi armorum capientibus, nomenque provinciae a suo nomine dantibus. crescens tam corpore quam moribus, ovesque pa ternas in pascua villae finitima prae se agens. At illa mox ubi adolenit a Villico Carnotensi episcopo sacris initiata est: in diesque magis ac magis deo inseruiens, innumeris quotidie clarebat miraculis, vivente adhuc Nichasio (qui sub Hunnorum tyrannide martyrio coronatus est) et Remigio praesulibus Durocordarum, qui nunc Remenses appellantur. Regnantibus vero in Gallia Clotario et Childeberto regibus vita felicissime acta. cursusque via consummata, eius anima ab angelis in caelum assumpta est. Sed tamen qua a deo gratia, quibusque dotibus cumulata fuerit, quasque hominibus opportunitates dum vivebat attulerit: ligillatim scribere decretum est. Ac primum manavit tota Gallia rumor haeresim quandam: e penetralibus Pelagianae sectae profectam, in transmarina Britannia latius serpere: eum qui baptisatus non esset, caelestis regni participem fore, si tamen ex patre et matre Christianis natus esset. Cui quidem opinioni peruersae contraria est omnino doctrina Ioannis. Nullus (inquit) vitam aeternam habebit nisi qui ex aqua et spiritu sancto renatus fuerit. Ad quam haeresim extirpandam funditus, omnium Galliae preasulum suffragio delecti sunt Germanus et Lupus Trecensis, duo acerrima fidei orthodoxae porpugnacula, et pontificum aetatis illius clarissima lumina. Quibus Nanethodorum euntibus, sive quia via illa ad iter magis compendiosa esset, sive quia Genovefae videndae causa, de cuius sanctirate et religione fu tura caelitus fuissent moniti, illac proficisci vellent, cum circunfusa hominum mulierumque, ac utriusque sexus infantium multitudo obuiam eis processisset: Germanusinter omnes Genovefam conspicatus, ad se eam venire iubet. Cuius caput exosculans, sic ait. Felices tam venerandae sobolis genitores. Eris enim magna coram domino, et multi vitam tuam, propositumque sanctum admirantes, declinabunt a malo, atque scele sta hominum consuetudine relicta conversi ad dominum, ac religiosi effecti: et remissionem peccatorum et praemia Christi sunt percepturi. Quaeso te autem filia ut non verearis mihi profiteri, si vis sanctimonialem professa, usque ad ultimum vitae diem immaculatum deo corpus tuum tanquam sponsa eius conseruare. Cui Genovesa. Opater mi benedicte, quia quod desidero inquiris, quodque ambio consequi: hoc solum superest, ut votum meum tuis orationibus intercedentibus dominus adimplere dignetur. Cui pontifex. Confide filia: viriliter age, et quod corde credis et ora profiteris: operibus comprobare studeto. dabit enim dominus virtutem et fortitudinem decori tuo. Quem in modum locutus pontifex: accpto humi aureo nummo fignum Crucis habente, illam eo donavit, dicens. Rogo te Genovefa filia, ut hunc annulum aeternum amoris tui erga deum pignus, collo tuo appensum semper gestes. Neque ullo metallo, neque auro, neque argento, neque quovis alis ornamento collum digito sque tuos onerari patiaris. Unde perpetuam rei memoriam panis lustrali aqua benedictus qui marra nis canonicis Parrhisiensibus die natali eius in aede sacra pecuniae loco datur, annuli illius figuram retinet. Factum est autem postquam Germanus, et Lupus illinc discessissent[folio 2/page 217] Gerontia mater filiae praeciperet, ut tantisper dum divinum officium celebraretur do mi se contineret. Quae quidem memor fidei quam Germano dedisset: matri suae respondit. Ego mater Germano hinc abeunti pollicita sum: me, ut digna Christo sponsa habear, frequenter assidueque cultui divino affuturam. Quam rem si potero (pace tua dixerim) praestabo haud dubie. Quibus verbis incensa, filiae alapam impegit. Sed poena matrem non deseruit. Eam ob rem enim caeca facta: tandiu utroque caruit oculo, dum ad memoriam revocans quid testimonii de filia sua Germanus dedisset: illius ope utrunque oculum recuperavit. Perge (inquit) mater ad puteum aquam puaesitura. Illa autem cum summa festinatione ad puteum cum venisset: super marginem putei flens, eo quia propter se mater eius oculos amisisset. Plena urna aquam ad matrem detulit. Mater vero eius extendens manus ad caelum cum fide et veneratione: aquam a filia sua allatam. et ab ipsa signo Crucis notatam accepit, de qua abluens sibi oculos: quamuis non omnino, tamen nonnihil luminis recepit. Cumque bis terque id fecisset: clarissime eius oculi, suo ipsorum munere functi sunt. Deinde vero Villico eipiscopo cum duabus puellis natu multo grandioribus ea ad consecrandum tradita: is, sicut pauloante Germanus, cognoscens eam omni virtutum genere fore cumulatissimam, hanc ceteris duabus anteposuit. Sic et Symeon anachoreta in Syria agens: eam divinitus agnovit, ipsi per negotiatores salutem impartitus: seque ipsius orationibus commendavit. Paren ribus eius vita functis, accersita a matre sua spirituali, Parrhisium adiit. Et ut virtus domini in infirmitate eius probaretur, et gratia Christi eidem collata magis cresceret: per aliquod tempus ita est corpus eius paralysi obsessum, ut luxatis artubus nulla membrorum compages suo loco cohaereret. Quo morbo mirum in modum affecta: corpus eius exanime, solis paululum rubentibus genis, triduo iam custodiebatur. quae quum convaluisset: profitebatur se in spiritu ab angelo in supplicium iniquorum, hinc in requiem iustorum deductam: et illic se vidisse parata diligentibus deum praemia. Pluribus deinde in hoc saeculo viventibus: velut edocta a spiritu sancto, secretas conscientias manifeste declarabat. Unde puella quaedam Biturix, quae consecrationem violata fuerat, Genovefam adiit: nescio tamen an eius rei, quae vulgo ferebatur, explorandae causa, an zelo amoris erga eam eo adducta. Quam cum interrogavisset, esset ne corpore integro an violato: et illa integro respondisset. mox ei locum, tempus, stupratoremque designavit. at illa conscientia convicta: veniam supplex a Genovefa postulavit. Multaque in hanc rem a me et scribi et narrari possent, quibus ego propter arrogantes, et malevolos supersedere malui, quam propter bonos et humiles illa describere. Increbescente autem rumore (qui tam veri quam falsi nuncius est) Attilam Hunnorum regem, ingentem manum ad depopulandam Galliam, suaeque ditionis faciendam apparare, civibusque Parrhisiensibus ea fama perculsis: omnes suasfacultates, quo esse tutius possent, in alias urbes transterre deliberantibus: Genovefa accitis ad se matronis, eas rogat ut assidue orationi et ieiuniis vacent, neque committant ut bona sua alio transportari paterentur. Futurum enim esse, ut civitates quas munitissimas arbitrarentur, hosti praedae essent, Parrhisii vero intacti evaderent. Sed ut homines ad deteriora cre denda sunt paratissimi: cives quidam Parrhisienses, quibus salubris Genoufae monirio offendiculo fuerat, pseudo prophetissam apparuisse commenti: eius obruendae lapidibus scelestum ineunt consilium. Quorum cogitationibus interveniens opportune Antissiodorensis archidiaconus, qui crebris Germani de ea sermonibus interfuerat, eos admonuit ne manus suas innocentissimae atque integerrimae virginis sanguine respargerent. Quare impletum est illud. Fidelis deus qui confirmabit vos, et custodiet ab omni malo. A quintodecimo aetatis anno, usque ad quinquagsimum, ut crucifigeret carnem suam cum vitiis et affectibus, et exemplum foret imitabile per omne saeculum, ieiuniis et orationibus vacabat. In die dominico tantum, quintaque feria ieiunium[folio 3/page 218] soluens. Nullus tamen cibus ei eart omni tempore, nisi panis hordeaceus, fabaeque: ex quibus duas vel ad summum tres in olla coctas, pro omnibus delitiis sumebat. Ab omni vino autem atque ab eo liquore qui inebriare potest, omni tempore vitae abstinuit. Sed a quinquagesimo anno episcoporum consilio piscem et lac cum pa ne hordeaceo: ad recreandas vires, partim senio, partim vero abstinentia effoetas edere coepit. Et quoties haec edebat, toties, caelum aspiciens, in lacrimas prorumpebat. Cumque esset mundo corde, quemadmodum Lucas de beato Christi protomartyre ait, putabat se caelis apertis dominum nostrum Iesum Christum intueri. Neque enim irritum est promissum eius quo ait. Beati mundo corde: quoniam ipsi deum videbunt. Solebat praeterea Catholacensem locum sex miliaribus a Nanethodoro distantem frequenter adire: eo quia illic primus eipscopus Parrhisiensis, Dionysius cum sociis suis Rustico ac Eleutherio ab impiis persecutoribus martyrio coronatus est, et ab incolis loci illius, sepulturae donatus. quo in loco duodecim homines ab incredibili daemoniorum vexatione prorsus liberavit. e quorum corporibus gravissimus foetor exivit. Pla num omnibus fecit: desiderio ingenti se teneri novae basilicae in eodem oppido iisdem martyribus aedificandae, sed facultas virtusque deerat: Quare accitis ad se pres by teris, Obsecro vos ait sacerdotes, ut me ad id quod animo agitavi ac cocepi perficiendum adiuvetis. Ego enim, quia horribilis et teter admodum locus ille est, in quo requiescunt qui prima fidei nostrae fundamenta patribus nostris tradiderunt: basilicam sanequam magnificam auxilio et ope vestra freta construere statuo. At illi responderunt. Est nobis quoque voluntas novae aedis extruendae. Sed inter alia quae desunt maxima calcis copia deest. Quibus Gaenovefa caelesti afflata spiritu respondit. Egredimini quaeso foras, et quae super pontem audieritis renuntiate mihi. Qui cum ingressi fuissent in forum: stupore et admiratione pleni stabant attoniti. Et ecce duo custodes porco rum, non longe ab eis stantes, qui cum interloquerentur, alter ait. Dum suis vestigium parturientis legerem, inveni furnum calcis mirae magnitudinis. Alter vero pastor: Item et ego inveni in silva arborem radicitus evulsam, sub cuius radicibus similiter fur nus calcis erat, de qua nihil omnino esse sublatum arbitror. Haec audientes pres byteri, attoniti stupore et admiratione, deum benedixerunt: qui tantam gratiam famulae suae Genovefae dignatus est conferre. Quibus locis repertis reversi pres byteri: quae viderant Genovefae renuntiarunt. At illa gaudio exultans, sinum lacrimis extemplo replevit: imploratoque omnium civium auxilio, architectos in silvam ad excidendas arbores mittit. In quibus excidendis aliud quoque miraculum edidit. Nam operariis omnibus potu laborantibus, tantum ipsis vel vini vel aquae tribuit, quantum ad perficiendam basilicam satis esset. Incessit animo eius cupiditas: noctem sabbati quae lucescit in prima sabbati, pro antiquo patrum more insomnem ducere. Cum autem sub gallicinium egressa cubiculo: ad basilicam sancti Dionysii se conferret, cereus qui ante illam ferebatur accensus, venti flatu forte est extinctus, Turbatis ea der er virginibus, horroremque noctis caliginosae ac nimium caecae metuentibus. Quem cum manu accepisset, is continuo illuminatus est: eumque in manu gestans ad basilicam pervenit. Pau cis post diebus mulier quaedam quae instinctu diaboli, qui semper bonis scandala praeparat, calceamenta eius furto subduxerat, oculos amisit. Quare animum ipsius subeunte poenitentia, ad Genovefam reversa est: orans ut sibi ignosceret, oculosque restitueret. illa vero subridens: orationem eius exaudivit. In Laudunense virbe cui Remigius praesul praefectus erat: filiam cuiusdam mulieris nobilissimae novem annis paralyticam: contrectatis eius membris, e lecto iussit incolumem exurgere. Quod miracu lum cum vidissent turbae, benedixerunt dominum nostrum Iesum Christum, qui tantam gratiam diligenti se praestare dignatus est. Remeantem autem ex illa urbe Genonefam, psallentes et exultantes reduxerunt. Cum illinc rediret: hominem cubito tenus aridam manum habentem, attrectatis compagibus digitorum eius, in urbe Meldorum,[folio 4/page 219] im perato infirmo membro: officio sanitatis reddidit. Ibidem puellam Ciliniam nomine, primario adolescenti iam desponsatam: illius victam precibus sanctimonialem instituit. Quod cum adolescens cuit desponsata fuerat rescivisset: animo in iram concitato quam citissime Meldas, qua in urbe Genovefa et Cilinia agebant perrexit. Illae au tem ut iuvenem furibundum advenisse cognoverunt subito fugientes (Res dictu mira baptisterium quod interius erat clausum, sua se sponte reseravit. Sic itaque praedicta puella ab huius mundi naufragio et contagione liberata usque ad finem vitae suae in abstinentia et castitate perseueravit. Sciens beata Genovefa quia dommus Iesus baptizatus a Ioannae in solennitate quae graeco nomine Epiphania appellatur: confestim eremum pertiit, ut mortalibus spiritu sancto et aqua renatis documenta daret, post baptismum vigiliisac ieiuniis intendere debere, ut perficiant opere quod perceperint baptismo. Sic illa a primo die dominico ante eandem festivitatem usque ad diem con secrationis chrismatis et calicis, qui et domini coena vocitatur, anachoretarum exemplo in cellula soli deo et orationibus vacabat. Quem in locum accedens femina solum exploratura quidnam illa tandiu in cellula ageret: simul atque appropinquare coepit, oculis privata est. Tamen eius oculos, transacta quadragesima illinc egrediens, signo Crucis illuminavit. Proficiscente in Arciense oppidum Genovefa ad annonam quaerendam, laborantibus extrema fame Parrhisiensibus. cum ad eum locum Sequanae venisset ubi arbor ingens erat, naves prope omnes illac transeuntes demergens. Iuber nautas navibus prope iunctis arborem excidere securibus. Illi autem primum vix ictum adegerant cum subito precibus illius ab radice onuulsa est. Ex qua monstra duo prodeuntia, tam gravem halitum ore efflaverunt ut ex navigantibus nonnulli pene ex foe tore defecerint. Cum autem in oppidum Arciense ventum esset, occurrit et tribunus quidam: rogans ut uxoris iandiu paralysi laborantis miseretur. Cumque magis ac magis instaret: ad lectum aegrotantis feminae accessit, quam signaculo crucis facto, e lectulo iussit consurgere. Trecas deinde profecta: innumeros illic male habentes sanavit. Oblatumque illic hominem quem domnico die operantem divina ultio excaecaverat illuminavit. Filium cuiusdam subdiaconi quem decennium iam febris vexaverat: extincto mor bo incolumem reddidit. Rediens vero illinc, imposito navibus frumento, cum non longe a litore progresse esset: exora subito tempestas, naves eius scopulis et arboribus illisit, adeo ut eae huc et illuc impulsae, parum a naufragio abesse crederentur. Illico Genovefa manibus ad caelum tensis, tranquillitatem aquis imperavit. Quo facto Bessus pres byter exhilaratus et qui cum illo erant, canticum Exodi cecinerunt, deo gratias agentes. Adiutor et protector factus es nobis dominus in salutem. Posteaquam Parrhisium venit: quibusdam frumentum, quibusdam panes integros: nonunquam etiam laudabile furtum perficiens, panes clam de clibano sublatos pauperibus erogabat. Erat enim spes illi non de his quae videntur, sed quae non videntur: credens divinum eloquium quod ait. Quoniam qui pauperibus eroga: deo foeneratur. Inde vero navigio Turonum profecta, quo divi Martini sacrosanctum feretrum inviseret: multa Ligeris perpessa est discrimina. Perveniensque ad portum Turonicae occurrit ei de basilica sancti Martini energuminorum multitudo, per quorum ora clamabant immundi spiritus: dignis se sancti Martini ac Genovefae meritis flammis exuri. Quinetiam et periculorum quae in Ligeri perpessa fuerat, authores se esse profitebam tur. Interea basilicam sancti Martini ingressa: multos daemonibus obsessos, oratione et Crucis signaculo emundavit. Audientes etiam hoc tres viri quorum martronae in domibus suis vexabantur, ecclesiam adierunt: Genovefam deprecaturi, ut visitatione sua, uxores suas a spiritibus malignis emundare dignaretur. At illa, ut erat clementissima, secuta estt eos, ingressaque uniuscuiusque domum matronae: eas per olei unctionema a vexatione daemonum curavit. Perendie cum in aede divi Martini vigiliis interesset, orans deum ac benedicens et laudans: unus ex cantantibus a daemonio subito correptus est, qui crines[folio 5/page 220] extrahens, artusque suos lanians, ad Genovefam properavit. Ex cuius corpore cum spiritum immundum iuberet exire, et ille per oculum exiturum se minaretur, ventris fluxu eiectus est. Quas ob res, Turonici variis eam honoribus dignati sunt. Clodoveus quoque Francorum rex christianissimus, tanta eam obseruantia coluit, ut permultos sontes rogatu eius e carceribus emiserit. Quinetiam dum iret aduersus Alaricum Gothorum regem (qui omnem prope Aquitaniam suae ditioni subiecerat) ea hortatrice Parrhisii in honorem Petri et Pauli ecclesiam iussit aedificare, quam uxor Clotildis vere christianissima, defuncto Clodoveo ad fastigium usque perduxit. Quibus omnibus, hisque pluribus miraculis editis per tempora Bonifacii primi (cuius pontificatu nata creditur) Celestini, Sixti, Leonis, Hilarii, Simlcii, Felicis, Gelasii et Anastasii, usque ad Symmachi pontificatum, quo ima octo genaria in patriam ab hoc mundano carcere migrans, ad caelos dilectam sibi animam traducente Christo sponso. Corpus eo in templo (quod aedificatum a Clodoveo et Clotilde eius persuasu nu per dixi) reliquit sepeliendum: anno christianae pietatis quingentesimo secundo. Cu ius praesentiam felix faustusque super omnes colles ille Lecutitius habet, qui eius toto venerandas orbe reliquias gestat, basilicamque eiusdem nuncupatam nomini. In quo loco experiuntur infirmi, quantum deo dilectas animas conveniat honorari. ubi recipit caecitas visum, debilitas gressus, obstructae aures auditum, febris aestus medelma, sterilitas fecunditatem, phrenetici sanam mentem, muti loquendi usum, obliviosi memoriam, parturientes levamen, paralysis sanitatem, articularis morbus lenimen: omnis denique seu mentis seu corporis aegritudo curationem. ut non sit mirum Parisien ses, omnemque circum late populum miro eam atque praecipuo colere ardore. Tu ergo diva Lutertiae Parisiorum tutelaris Genovefa, tui causam amplectere populi: urbem, regnumque serua, urbis, regnique universum populum, se suaque omnia tuae iam olim fidei tutelaeque committentem: custodi, defende, fove: superis concilia, urbe inquam regnumque tutare. Amen.

Se connecter

Liens directs

Vie de Sainte Geneviève Miracles Culte Art Sites européens & français Bibliographie

À PROPOS

Compagnie des Porteurs de la Châsse